- MISERICORDIA
- I.MISERICORDIAab antiquis fuit culta, eiusque aram Athenienses habuêre, ut Pausan. l. 1. aliique tradunt: Romani etiam Misericordiae templum asylum vocavêre. Nempe illius Templum primum apud Athenienses Asylum collocatum est: Nam Postquam Hercules, verba sunt Servii ad Aen. l. 8. v. 342. migravit eterris, nepotes eius, timentes insidias eorum, quos avus afflixerat, Athenis sibi primi Asylum, h. e. Templum Misericordiae, conlocârunt, unde nullus posset abduci. Prolixe illud describit Stat. Theb. l. 12. cuius vetus Interpres Hyllus, inquit, Deianirae et Herculis, et reliqui ex eodem nati, postquam Hercules terris abiit pulsi ab Eurystheo Athenas confugerunt â quibus postquam tam facile auxilium meruerunt, hanc aram Misericordiae consecrâsse memorantur. Erat autem in Foro posita. Pausan. Atticis, Α᾿θηναίοις δὲ εν τῇ ἀγορᾷ καὶ ἄλλά ἐςτιν οὐκ ἐς ἅπαντας ἐπίσημα, καὶ Ε᾿λέου βωμὸς. Constitutaque non solum Atticis, sed omnibus omnino hominibus, opus habentibus. Zenobius Centur. 1. Adag. 30. Τοὺς δὲ νεκροὺς αὐτῶν ἀτάφους τῶν Θηβαίων ῥιψάντων, καὶ μὴ διδόντων ταφῇ, οἱ τῶ ἀπυρανόντων παῖδες Πρὸς τὸν τοῦ Ε᾿λέου βωμὸν τοὺς νεκροὺς ἐζήτουν. Α᾿θηναίων δὲ ςτρατευσάντων, οἱ νεκροὶ δίδονται. Cum autem Thebani mortuos illorum insepultos abiecissent — horum filii ad Aram Misericordiae confugientes mortuos repetebant. Itaque ab Atheniensibus bellô susceptô illi redduntur. Sic Heraclidae, bellô ab Eurystheo pressi, confugerunt ad hanc aram, auctore eôdem, Centur. 2. Prov. 61. Intelligit eandem aram Lucianus in Bis accusato, ὥσπερ ἱκέτην ἐπὶ τὸν Ε᾿λέου βωμὸν, ἐπὶ τὸν ἡδονὴν καταφεύγοντα traducens. Item Heraclides in Gentium Fragm. ubi τῆς θεᾶς βωμὸν simpliciter, et per excellentiam vocat. Late meminit Libanius Relat. Demosthenis de Ara. Vide plura apud Lud. Cael. Rhodig. l. 6. c. 17. Didacum Covarruviam Variar. Reslut. l. 2. c. 20. Io. Livineium Not. in Panegyr. p. 325. Laur. Ramiresium Pentecontarch. c. 16. Hug. Grotium de Iure Belli l. 2. c. 21. Casp. Barthium ad Claudianum et Statium, Alios. Simile Asyli seu Msericordiae ius ibidem habuerunt Minervae templum in arce, et Eumenidum ara; Thesei quoque aedes. In quibus peregrinis quoque servisque licebat supplicibus sedere, ex Lige. cuius meminit Demosthenes contra Neaeram. Vide Sam. Petitum Comm. in LL. Atticas l. 1. tit. 1. p. 9. et 10. Sed et apud Romanos Clementiae Aram fuisse docemur, a Tacito, Annal. l. 4. c. 74. Neque Senatûs in eo cura---pavor internus occupaverat animos, cui remedium adulatione quaerebatur. Ita quamquam diversis super rebus consulerentur, aram Clementiae, aram Amiciciae, effigiesque circum Caesaris ac Seiani censuêre: crebrisque precibus, efflagitabant, visendi sui copiam facerent. Vide quoque, supra ubi de Asylis.II.MISERICORDIAapud Scriptores Ecclesiae Romanae quod contra praescriptas Monasteriorum regulas in cibo, potu ac etiam vestitu, Monachis per indulgentiam, velex necessitate praebetur. Order. Vitalis l. 13. Abstulit colloquia et infirmi corporis quaedam subsidia, quae illis moderata Patrum hactenus permiserat clementia. Udalricus Consuetud. Cluniac. l. 3. c. 8. Per totam aestatem in diebus dominicis ad cenam impenditur illis Misericordia de lacte, 7c. At Misericordiae regulares, quae ex praescripto Regulae indulgentur, Monastic. Anglic. tom. 1. p. 149. Sed et Misericordia aula Monasterii est, in qua forte comedebant, quibus ab Abbate aliqua in cibis et potu indulgentia concedebatur Chron. Beccense A. C. 1452. Porro sic dicitur, quodvis onus, quod a Comitibus, Vicecomitibus et Praepositis provinciarum aut urbium incolis, pro eorum arbitrio imponitur. Charta Eduardi I. Regis Angl. tom. 1. Monastici Angl. p. 938. Item poena, seu mulcta de quovis erimine, nullis definita Legibus, sed Iudicis relicta arbitrio, quimaiorem vel minorem in reum, pro delicti modo, decernit: non quod soleat huiusmodi mulcta irrogari confitenti et Misericordiam petenti, ut quidam volunt, sed quod ex Misericordia Iudicis ea unice dependeat. Galli efferunt Mercy, Angli Amerciamentum. Leges Kanuti Regis Angl. c. 74. etc. Porro sic dictus legitur pugio, cultellus brevis, sica. Cuius rationem hanc affert Falcetus, quod milites seu equites eiusmodi pugione, quô accingebantur, ad dextrum latus prostratos hostes ad Misericordiam victoris implorandam adigerent. Gaufredus Vosiensis Chron. l. 1. c. 44. Cumque se ad muli pedes inclinaret, abstractô Burgensis. gladio, qui Misericordia vocatur, crudeliter militi infixit Lamb. Ardensis, Manus in eum iniecerunt et extractis spathulis sive misericordiis, immisericordissimi eum immiscricorditer iugulârunt, Charta Communiae Atrebatensis, A. C. 1211. §. 10. Quicumquecultellum cum cuspide, vel curtam spathulam vel Misericordiam vel aliqua arma multritoria portaverit, etc. In plurali Misericordiae, mediô aevô dictae sunt sellulae, erectis formarum subselliis appsitae, quibus stantibus senibus vel infirmis per misericordiam insidere concedebatur, dum alii starent. Veteres Consuetudines Floriacensis Coenobii: Conventus erectis subselliis, Misericordiis assidebit. Statuta Ordinis de Sempringham p. 721. Factâ oratione super formas aut Misericordias, si tale tempus fuerit, signantes se inclinent. etc. Vid Car. du Fresne Glossar. in voce Misericordia: ut et in Addition. ubi Misericordiam postulare, apud Carthusianos, dici illum, qui in Ordinem eorum admitti petit: annotat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.